FR                        

Maia Sandu (en construction)

J'ai écrit sur cette page quelques-unes de mes impressions personnelles (et qui n'engagent que moi) sur Maia Sandu. Elle a dirigé le gouvernement de la République de Moldavie du 8 juin au 14 novembre 2019 en tant que Première Ministre.

 5 mois durant, Maia Sandu s'est battue pour la démocratie et la liberté, contre une oligarchie vénéneuse et toujours influente.

Avec ses ministres femmes et hommes, Maia Sandu a réussi à retrouver la confiance des partenaires de son pays (notamment l'Union Européenne et les Etats-Unis d'Amérique), et à obtenir les soutiens financiers internationaux indispensables pour relancer avec succès une économie exsangue.

Surtout, Maia Sandu a mené un combat courageux contre la corruption (notamment celle de la justice), et les réseaux frauduleux qui gangrènent son pays et conduisent les Moldaves à la pauvreté, au désespoir et à l'exil, dans un Etat capturé où l'on a volé aux citoyens non seulement leurs biens mais aussi leurs rêves.

Le 12 novembre 2019, son gouvernement pour le peuple est tombé sous les coups d'une coalition monstrueuse de députés du parlement de Chisinau.

En tant que citoyen européen, considérant qu'il était de mon devoir de faire en sorte que ne soient pas oubliés ces 5 mois où un vent de fraîcheur incroyable a soufflé miraculeusement sur les terres et les villes dévastées d'un peuple bon et généreux, j'ai écrit sur cette page en construction mes impressions sur Maia Sandu, pour que sa voix libre et courageuse ne se taise pas et prenne maintenant et demain de plus en plus de force. A suivre... (Le texte en construction a été remplacé par des extraits de Descriptio Moldaviae du grand encyclopédiste des Lumières, Dimitrie Cantemir.) MW

   

De linguae moldavicae origine diversa scriptores tenet sententia, plures eam e latino sermone nullo alius idiomatis habito respectu corruptam existimant, sunt et qui ex italica dialecto eam derivatam esse arbitrantur. Utrorumque argumenta, quo magis lectori pateat veritas, candide exponemus. Qui latinam linguam propriam et genuinam moldavicae matrem asserunt, his potissimum fundamentis nituntur: primo, colonias Romanas longe ante in Daciam translatas fuisse, quam per Gothorum Vandalorumque irruptiones Romanus sermo in Italia corrumperetur: neminem autem historicorum memoriae prodere, eas sub Barbarorum regno Latium repetiisse, adeoque non potuisse Daciae incolas, a lingua quae nondum erat, suam corrumpere.

   

Ferarum sectandarum studium uti summis per orbem principibus in deliciis esse consuevit, ita et Moldaviae Dominis admodum familiare extitit. Praeter belli speciem, quam venatio refert, armisque deditissima gens cunctis aliis corporis exercitiis potiorem habebat, peculiari nomine ea commendabatur Moldavis, quod ea ipsa investigandae et instaurandae patriae occasionem dedisse crederetur. At cum successu temporis in his quoque modum transgrederentur principes, miserisque, qui aptas venationi sylvas, amoenaque prata incolebant, rusticis vix tantum relinquerent temporis, quod acquirendo ipsorum victui sufficeret, saepius eam ob rem rebelliones et seditiones ortae fuerunt.

 

Atque ea quidem quam nunc recensuimus ratione Moldaviae principibus ab Othmanna aula sceptra committuntur, speciosa quidem, at adeo fragilia, ut, ni firmssimis muniantur circulis, dicto citius excidant e manibus. Etenim in ea, qua erga Moldavos usi sunt, agendi ratione satis demonstrarunt Othmannidae, haud iniuste de illis in proverbio dici, quod lepores non canibus sed curru venentur, neque vacuo sacco equum ad se allicere consueverint. Nimirum indomitum taurum moldaivicum, cuius ferociam non una vice haud sine damno fuerant experti, blandiiis delinire satius arbitrabantur, quam eiusdem vi compescere furorem, spe freti fore, ut idem successu temporis abiiceret pristinam feritatem, labefactisque amisso sanguine viribus, vincula compedesque sibi iniici volens nolensve pateretur.

 

Politicam reipublicae moldavicae descriptionem daturis, ante omnia de eius forma dispiciendum videtur, quod graviter in ea definienda viros etiam doctissimos lapsos esse reperiamus. Pristinis temporibus universam Daciam, posteaquam in provinciam Romanam redacta est, Romanis rectam fuisse et magistratibus et legibus, dubitare non permittunt evidentissima hac de re gravissimorum inter veteres historicorum testimonia. Destructo imperio, cum nec auxilia amplius nec rectores provinciae a Romanis mitterentur, assiduos vero barbarorum impetus sustinere non possent, et milite et ductore destitutae Italicae coloniae, vicinarum gentium exemplis moti, uni ex suis imperium in se dedisse videntur. Huius rationes accuratius exponere prohibet ingens ea, quae universas gentium illius seculi historias tegit caligo: id tamen certum, Moldaviae incolas, Italicae originis, qui contra Scytarum et aliorum barbarorum incursiones in montanis quaesiverant receptaculum, suos semper habuisse vel reges, vel principes. Ex eorum prosapia oriundus ille famosissimus, apud Nicetam Choniadem Valachorum Princeps, a quo Bogdanus natus, cuius filius, primus nostris in patriam pristinam redeundi autor, eandem ab eis, qui illum in Moldaviam secuti fuerant, obtinuit dignitatem.

Photos: aknowlegement to PAS (Maia Sandu, www.unpaspentru.md, Carlos Teixidor Cadenas (Inés Arrimadas, 23.02.2019, Madrid, Ciudadanos, www.commons.wikimedia.org, Tobias Koch (Angela Merkel, 10.09.2014, Berlin, Bundestag, www.fr.wikipedia.org, all resized. Mihai Eminescu's photo (1878) as well as Muse endormie by Constantin Brâncusi (1910) and Maria Rosetti as Romania by painter Rosenthal (1848), are in public domain. Montages and titles: Michel Wattremez, 2019. 

Updated 08/12/2019